monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 3, 8
Divisio. LATRO sic divisit: (an) in re vis aut necessitas sit: nulla, inquit, vis est: arma lex et vincula et ultimum periculum complectitur, quorum nihil fuit in tua persona. ille ait: vis est et necessitas, ubi velim nolim succumbendum est mihi. tum autem necesse mihi (erat): non enim poteram habere alterum filium, nisi alterum promisissem. respondetur: primum non est vis, ubi aliquid expediendae rei causa patiendum est, sed ratio; tamquam non possum domum habere, nisi hanc emero; nulla alia venalis est. hanc occasionem vidit venditor et premit. non tamen hanc emptionem rescindes; alioqui in infinitum calumnia excedet. dicat alius: 'necesse mihi erat'; tibi necesse? carere primum etiamnum poteras; deinde et alia via poteras invenire, sperare alium indicem. an aliter invenire non poteras? ergo hoc tibi plus praestiti.